라틴어 문장 검색

Itaque aggressus simulantem aliquot basiolis invasi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:7)
Mox palliolo suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tanquam fomentis aggressus est et in tua inquit pater carissime, in tua sumus custodia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:14)
Quibus blanditiis impetraverat miles, ut matrona vellet vivere, isdem etiam pudicitiam eius aggressus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:2)
Defensa est armis nostra puella suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 531)
tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:243)
nam, dubium positu melius defensa manune, urbs erat in summo nubibus aequa iugo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 78)
nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser det iecur in lances, Inachi lauta, tuas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권253)
"his bene Maiestas armis defensa deorum restat et ex illo tempore culta manet;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권23)
et ut miles, numero praestantior omni, cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, spe potitur tandem laudisque accensus amore inter mille viros murum tamen occupat unus, sic, ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, vastius insurgens decimae ruit impetus undae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 60:2)
Solane semper ero iustis exercita curis, quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, nunc male defensae confundant moenia Troiae, quae videam natum longis erroribus actum iactarique freto sedesque intrare silentum bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, cum Iunone magis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 69:3)
"Concordia laesa est, sed defensa Fides:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1230)
si Pergama dextra defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:14)
Interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:12)
quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum aggressus, quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 17:2)
quod fiet utiliter, quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in ratione antiquior cavendi quam ictum inferendi cura est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 115:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION