라틴어 문장 검색

expedi in planctus tamen defessa quamquam bracchia:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:20)
Cedo defessus malis.
(세네카, 메데아 9:13)
at Musae comites et carmina cara legenti, nec defessa choris Calliopea meis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 27)
"uos precor, o luci sacro quae luditis antro, pandite defessis hospita fana uiris."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 914)
"et caput hoc sibimet solitis defessa ruinis Gallia suscipiens Getica pallebat ab ira."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 121)
Crispine, mihi, cuneosque per omnes te meus absentem circumspectabit Achilles, sed venies melior - vatum non irrita currunt omina - . quique aquilas tibi nunc et castra recludit, idem omnes perferre gradus cingique superbis fascibus et patrias dabit insedisse curules.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii66)
vix ramis locus, agrestes adeo omnia cingunt exuviae, et viridem ferri nitor impedit umbram, hane, ut forte iugis longo defessa redibat venatu, modo rapta ferox Erymanthidos ursae ora ferens, multo proscissam vulnere cernit deposuisse comam et rorantes sanguine ramos exspirare solo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권262)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)
cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 105:1)
circumspectare tum patriciorum voltus plebeii et inde libertatis captare auram unde servitutem timendo in eum statum rem publicam adduxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 390:1)
circumspectare omnibus fori partibus senatorem raroque usquam noscitare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 407:2)
cum pavidus ille quid vellet quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, Maelius recipere se in catervam suorum, et primum circumspectans tergiversari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 157:2)
altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 406:2)
ibi cum velut saeptos montium altitudo teneret Gallos circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit quod allatum est advenas quaerentes agrum ab Saluum gente oppugnari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 387:1)
quousque me circumspectabitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 189:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION