라틴어 문장 검색

Id autem caput attingens defessa velut maerentis imago vertitur, quam quidem Graeci Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 108:2)
post Lepus subsequitur curriculum numquam defesso corpore sedans at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:2)
octo hominum milia tenebat Hannibal, non quos in acie cepisset, aut qui periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris fuissent a Paulo et a Varrone consulibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:2)
Sic enim res sese habet, ut, quem ad modum volucris videmus procreationis atque utilitatis suae causa effingere et construere nidos, easdem autem, cum aliquid effecerint, levandi laboris sui causa passim ac libere solutas opere volitare, sic nostri animi negotiis forensibus atque urbano opere defessi gestiant ac volitare cupiant vacui cura ac labore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 23:1)
' Et Antonius 'perpauca quidem mihi restant,' inquit 'sed tamen defessus iam labore atque itinere disputationis meae requiescam in Caesaris sermone quasi in aliquo peropportuno deversorio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 234:3)
Quam ob rem, nisi forte es iam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:6)
quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis), neque quisquam est quin satietate iam defessus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 3 1:4)
vocavissent deque alia re referrent, totam rem p. sum complexus egique acerrime senatumque iam languentem et defessum ad pristinam virtutem consuetudinemque revocavi magis animi quam ingeni viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 28 2:4)
ibi cognovi partem navium Dolabellae diffugisse, reliquas Syriam Cyprumque petisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 10:1)
neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 1 7:3)
Diffugiunt servi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 4:1)
destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt, non aliter quam cum Libyca de gente leones invadunt sparsos lata per arva greges, diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo accipiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권138)
diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim amisso dubiae rege vagantur apes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권362)
Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et caeli statione novissimus exit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:2)
Diffugiunt iussi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION