라틴어 문장 검색

ego confligere cum tuo maerore constitui et defessos exhaustosque oculos, si verum vis, magis iam ex consuetudine quam ex desiderio fluentis continebo, si fieri potuerit, favente te remediis tuis, si minus, vel invita, teneas licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii locum superstitem fecisti.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:5)
expedi in planctus tamen defessa quamquam bracchia:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:20)
Cedo defessus malis.
(세네카, 메데아 9:13)
at Musae comites et carmina cara legenti, nec defessa choris Calliopea meis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 27)
"uos precor, o luci sacro quae luditis antro, pandite defessis hospita fana uiris."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 914)
"et caput hoc sibimet solitis defessa ruinis Gallia suscipiens Getica pallebat ab ira."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 121)
vix ramis locus, agrestes adeo omnia cingunt exuviae, et viridem ferri nitor impedit umbram, hane, ut forte iugis longo defessa redibat venatu, modo rapta ferox Erymanthidos ursae ora ferens, multo proscissam vulnere cernit deposuisse comam et rorantes sanguine ramos exspirare solo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권262)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)
ibi auctore Postumio Minucius cum hostibus signa confert, et, cum anceps proelium in multum diei processisset, tum Postumius integris legionibus defessam iam aciem hostium improviso invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 650:1)
vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam volneratisque recentis integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore adgredi urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 642:1)
cum magis vellet credere quam auderet mixtumque gaudio et metu animum gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, ut averteret regem ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dispositis ab omni parte copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 126:1)
apud emporium atque in macello, in palaestra atque in foro, in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras sum defessus quaeritando:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 13)
di immortales, utinam conveniam domi Periphanem, per omnem urbem quem sum defessus quaerere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 215)
Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 2150)
nam nos iam defessi sumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2223)

SEARCH

MENU NAVIGATION