라틴어 문장 검색

reliquo noctis modo per silentium defixus, saepius pavore exsurgens et mentis inops lucem opperiebatur tamquam exitium adlaturam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장2)
igitur matre libertina ortus quae corpus decorum inter servos libertosque principum vulgaverat, ex G. Caesare se genitum ferebat, quoniam forte quadam habitu procerus et torvo vultu erat, sive G. Caesar, scortorum quoque cupiens, etiam matri eius inlusit * * *
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 72장5)
Cum per haec atque talia Marcellus, ut erat torvus ac minax, voce vultu oculis ardesceret, non illa nota et celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed novus et altior pavor manus et tela militum cernentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장1)
novissimae res et extremus metus torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 3:2)
Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:1)
"Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:7)
Admissi in tabernaculum iussique considere in vultu regis defixerant oculus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 10:1)
dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa defigerent, validosque funes parabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 13:1)
deinde, ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet, alii adiectis funium laqueis evasere, quidam, cum cuneos inter saxa defigerent, gradus subdidere, quis insisterent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 15:2)
Ceterum illi metu attoniti in terram ora defixerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 1:3)
illum torva tuens atque acri lubricus astu rex subit et patrio fatur male laetus amore:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 584:1)
patet ad medias per devia noctes saetigerum latus et torvae coma sibila frontis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 55:1)
tum pavor et gelidus defixit Castora sanguis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 240:1)
Advertere dei defixaque numina ponto, quid scopulis praeclusa ratis, quid dura iuventus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 695:1)
tunc defixa solo coetuque intenta silenti versus ad ora virum 'quod primum ingentibus ausis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 332:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION