라틴어 문장 검색

Spero, immo confido facile me impetraturum, ex itinere deflectat ad te, si voles vindicta liberare, quos proxime inter amicos manumisisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 4:1)
Postquam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comitem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 10:2)
Postea promotus ad amplissimas procurationes, nulla occasione corruptus ab insito abstinentiae amore deflexit;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 3:1)
Nuper ad lyrica deflexit, in quibus ita Horatium ut in illis illum alterum effingit:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:2)
Id, quod Amyntorides, videas, trepidumque ministro Praetemptes baculo luminis orbus iter . Nec plus aspicias , quam quem sua filia rexit, Expertus scelus est cuius uterque parens:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:8)
Surgit et inmissos hedera conlecta capillos Calliope querulas praetemptat pollice chordas, atque haec percussis subiungit carmina nervis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 34:3)
Quod dextera librat dum mea, dum digitos amentis addere tempto, lumina deflexi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:17)
Interea Minos Lelegeia litora vastat praetemptatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in vertice canos crinis inhaerebat, magni fiducia regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 4:1)
Ante erat ambiguis animi sententia dictis praetemptanda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:4)
Ut vero fuga vos a certa morte reduxit, ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam praetemptatque manu silvas et luminis orbus rupibus incursat foedataque bracchia tabo in mare protendens gentem exsecratur Achivam atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 26:1)
num refugus nostras odit praestringere ripas amnis et exustos cursum deflectit ad Indos?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2325)
partim galea clipeoque resultant inrita, deflexit partim stringentia corpus alma Venus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:11)
illa vero, quae utcunque deflexa sunt, tanquam exquisitiora miramur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 98:2)
haec autem, quae tantum inter se pugnant, plerumque nominibus deflecti solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 249:1)
neque enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION