라틴어 문장 검색

Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret, manente adhuc febre, subsedit, periculum affert primum furoris, deinde interitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 26:1)
Ex vesica dolenti, si purulenta urina processit, inque ea laeve et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 1:2)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus affligat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 9:3)
Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 7:3)
ne quis humor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana rodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 5:8)
Ea media subsidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 38:1)
Si quando autem in scrotum sanguis defluxit, aliquidve concretum ex eo decidit, incidi subter id debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 9:3)
postquam deforme cadaver mansit et in rugas totus defluxit aniles, iam specie doni certatim limine pellunt et foedum ignaris properant obtrudere munus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:24)
ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor defluat et vacuis corrupto sanguine venis arescat fons ipse mali;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:11)
subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro stridunt axe nives.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:62)
Interea gelidae secretis rupibus Idae dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe Curetumque alacres ad tympana suscitat enses, aurea sanctarum decus inmortale comarum defluxit capiti turris summoque volutus vertice crinalis violatur pulvere murus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:171)
veniant praerupta Pachyno aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:87)
solus at hic non puppe data, non milite misso subsedit fluitante fide.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:157)
dilapsus honos, cervice minaces defluxere iubae;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:241)
subsidere nostris sub pedibus montes, arescere vidimus amnes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:197)

SEARCH

MENU NAVIGATION