라틴어 문장 검색

facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 265:2)
ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo excogitari potest augustius, feminas deceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 4:1)
summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:2)
Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장11)
Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 17:5)
Hanc voluptatem aequalem, intrepidam, numquam sensuram sui taedium percipit hic, quem deformamus cum maxime, ut ita dicam, divini iuris atque humani peritus.
(세네카, 행복론, Liber VII 13:1)
Idem Brutus ait C. Caesarem Mytilenas praetervectum, quia non sustineret videre deformatum virum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 59:1)
magis enim veritas elucet quo saepius ad manum venit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 160:2)
sic propter proelia natos maternus deformat amor, quia tensa genarum non interiecto fit latior area naso.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 111)
Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:3)
additus aris laetior eluxit structos super ignis aceruos.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae37)
victoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de finibus sociorum iudicium populi deformavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 790:1)
satis castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam victoriam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 454:1)
castra hostium capta direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 335:1)
itaque consules qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem prava lectione senatus, qua potiores aliquot lectis praeteriti essent, negaverunt eam lectionem se, quae sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos et senatum extemplo citaverunt eo ordine qui ante censores Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 421:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION