라틴어 문장 검색

Ergo dolos languere dolet gemitusque silere Ingemit atque suos luget torpescere luctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:4)
cum rideat orbis, Luget;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:6)
Ergo propinqua neci, morti uicina propinque, Florida canicie, rugis sulcata Senectus Oppositum ruit in iuuenem, nec primitus instat Ense, nec aggreditur telo, nec cuspide pulsat, Sed quadam specie lucte cognatur ut illum In terram demittat, equm subducat et armis Exutum liber gladius grassetur in hostem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:2)
Jam comites errare uidens et cedere pugne Fletus adest, partemque suam succumbere bello Luget, et abscisso meret uelamine Luctus Vtque erat impaciens, gressum maturat et hostem Impetuosus adit, galeeque resoluere nodos Temptat, ut ad uulnus ingressum preparet ensi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:1)
Dum comitum languere manus, rarescere pugnam Luget, et hostiles animoque manuque caternas Crescere, iamque suos dolet expirasse furores, Ignitam tamen illa facem, que fulminis ipsam Mentitur speciem, que saxa resoluere, cautes Extenuare solet, ferrum mollescere, rupes Inflammare, rapit instanter, uibrat in hostem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:2)
Ut dum sic moriar, in me defunctus, in illa Felici vita perfruar alter ego.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:28)
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)
Petrus agnito periculo suorum et infortunio consumptorum, lugens ac dolens, imperatorem humiliter deprecatur, quatenus misellis peregrinis paucis, tot millium reliquiis, in nomine Jesu Christi subveniat, et non a tantis carnificibus desolatos et anxiatos consumi patiatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 46:3)
- Perquisitis rebus defuncti fratris, a viris fortibus tentare fortia suadetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 74:3)
Et ea die ultra, ab omni assultu exercitus lugens de casu suorum, in tentoriis requievit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:6)
Jam sic defuncto principe clarissimo in terra barbara, egregii [0712A] principes et commilitones, equites et pedites, prae dolore in lacrymas cum magno ululatu et planctu fluxere nimias;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:6)
Sic vero omnibus conventiculis Christianorum ad id solemne in laudibus Dei congregatis, ecce rex defunctus in medio psallentium allatus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:3)
Verumtamen Palmarum expleto officio, et omnibus [0712D] per portam, quae dicitur Aurea, per quam Dominus Jesus ad passionem veniens immissus est, cum rege defuncto intromissis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:6)
Eteciam oculos ceci linivit de lucto, facto exputo, et sanavit eum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:8)
Cum viderem pedissequam defunctam, effugi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:66)

SEARCH

MENU NAVIGATION