라틴어 문장 검색

Quicquid enim abducit intellectum a consuetis, aequat et complanat aream ejus ad recipiendum lumen siccum et purum notionum verarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 320:2)
adeo ut conjici possit, corpoream molem densam atque compactam in magna distantia a terra fore pensilem tanquam terram ipsam, nec casuram nisi dejiciatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:16)
Dein globum forti malleo ad duo latera adversa complanavimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:5)
Debueramus enim sphaeram complanatam per aliquot dies sibi permisisse, et tum demum aquam extraxisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:17)
Cum enim auctoritas principis fit caussae cuiuspiam tanquam accessoria, et fortior insurgit aliqua obligatio quam vinculum imperii, reges incipiunt de possessione auctoritatis suae deiici.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 7:6)
At superstitio haec omnia deiicit, et tyrannidem absolutam in animis hominum exercet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:9)
Verum est collationes publico consensu factas minus animos subditorum deiicere et deprimere quam quae ex imperio mero indicuntur, id quod liquido videre est in tributis Germaniae inferioris quas excisas vocant, atque aliqua ex parte in iis quae subsidia nominantur apud Anglos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 5:5)
Quemadmodum Macronem Tiberius adhibuit ad deiiciendum Seianum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:8)
Quid si necessitas flagitet ut revera deiiciantur, neque id simul et subito facere tutum foret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:13)
Priora enim animum deiicient propter frustrationes crebras, posteriora non multum attollent etsi saepius praevaleat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:7)
Certe quicunque patientia excidit de anima sua possessione deiicitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:6)
Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt.
(불가타 성경, 아모스서, 5장7)
et dixi: "Quid isti veniunt facere?". Qui respondit dicens: "Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장4)
deice illos gladio diligentium te, et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장33)
et misereretur etiam pereunti civitati et incipienti solo complanari et vocem sanguinis ad se clamantis exaudiret;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION