라틴어 문장 검색

Non igitur nomen te mortis offendat, sed boni transitus beneficia delectent.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:17)
Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties obedientem sibi et opimam invenerit, et carpit fructus ejus, atque his delectatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:17)
Cognoscamus quos fructus et cibos epuletur Deus, quibusve delectetur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:6)
Delectatur eo, si quis mortificet peccatum suum, oblitteret culpam suam, sepeliat atque abolefaciat iniquitates suas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:7)
ita ut in eo non vulgaris popularisque gratia, sed specialis praerogativa praecelleret, sicut lectio docet:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:5)
Oculos delectat, demulcet aures, sed mentem inquinat:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:27)
Tamen si quem etiam ista delectent, ab eo moderatius petantur qui verus omnium fons est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 4:1)
Delectant cantica quae epulantem demulceant?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:5)
Sed ne forte incomptam domus magnitudinem putes, et diversoria te columnata delectent:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:37)
eo quod irrationabilem et superflui vulgarisque sermonis loquacitatem indiscreta quaedam sobriae doctrinae coegit mysteria.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:15)
Sunt enim plurima quae cruda displiceant, cocta delectent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:32)
Quia nos usu quodam mortalium claudimur, et velut echini cortice quodam nos vulgaris opinionis involvimus, aut velut cochleae quae nisi intra testae operimentum sint, spirare non possunt, nec aerem liberum carpere aut sustinere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:6)
Equos videmus popularibus incitari studiis, gaudere plausibus, blanditiis delectari magistri.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:8)
non intelligitis, non advertitis senectutem hanc miseriarum esse veteranam, processionemque aetatis aerumnarum stipendia, et scylleo quodam usu circumsonari nos quotidianis naufragiis, tundi fluctibus, in scopulosis habitaculis degere, et in his delectari, sicut illud non tam aeternum animal, quam immortale malum?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:6)
delectat tonderi aestate pressius, hyeme indulgentius:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION