라틴어 문장 검색

dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 21:2)
curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 250:3)
cum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset, adhibito Camillo visum collegio, quod eius ante conceptum votum Veientium fuisset et post votum in potestatem populi Romani venisset, eius partem decimam Apollini sacram esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 289:1)
has inanium rerum inanes ipsas volventes cogitationes fortunae loci delegaverant spes suas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 299:1)
volgus aliud armatorum, velut delegata primoribus pugna, eventum suum in virtute aliena ponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 70:3)
artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae vacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 187:1)
eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad aram maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, servos publicos ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 417:1)
digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 241:1)
eo rem adductam ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Volumnium sit delegatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 243:1)
dissipatis inde equitibus qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 276:2)
Samniti Gallisque delegata pugna;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 378:3)
servati consulis decus Coelius ad servum natione Ligurem delegat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 490:1)
patere nos omnia quae prospera tibi ac populi Romani imperio evenere tuo consilio adsignare, adversa casibus incertis belli et fortunae delegare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 636:3)
patefacto dein scelere delegatum in Tullianum ex senatus consulto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 316:2)
principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 188:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION