라틴어 문장 검색

ilium autem unde petebatur hominem esse non bonae rei vitaque turpi et sordida convictumque volgo in mendaciis plenumque esse perfidiarum et fraudum ostendebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 7:1)
Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 5:1)
Sole occaso non insuavi vetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 11:1)
At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagravit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam dives ex Asia, magno, ut videbamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis affluens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 8:1)
manet autem quod est gravius et sordidius et insalubrius, atque id, pulsu aeris verberatum, in modum coloremque spumae candidae oritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 8:2)
Mea (inquit) voluptas, mea delicia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:3)
saepeque eum percontabantur quid de Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 8:2)
Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim 'nanos' dicere parva statura homines maluerimque eos 'pumiliones' appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, 'nanos' autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 2:2)
COMOEDOS quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 2:1)
Is inscriptus est De Sordidis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, XI 2:2)
12. Quatenus ad delicias et voluptates huius reges, muta prorsus est earum memoria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:1)
ita et ab instantiis vilibus et sordidis quandoque eximia lux et informatio emanat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:10)
Attamen utcunque ignorantiae et sordidi ingenii proles est audacia, caeterisque civilis scientiae partibus longe impar.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:19)
Haud sordidum est summis etiam viris, si rationes suas diligenter inspiciant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:9)
Sane qui res collapsas restituere in votis habet, vel minima quaeque non spernat, atque plerunque minus sordidum est sumptus quamvis minutos praecidere quam minutis lucris se submittere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION