라틴어 문장 검색

prodesse autem nulli volentes pro mortuis saeculo reputantur, et earum fama nullatenus est digna relatu sed monumento prorsus silentii subhumanda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:12)
Sed, si eum in diutina noverit probatione proficere, longa non debet dilatione tardare promissa, ne suum sibi sentiat minime prodesse laborem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:11)
Miranda sunt plurimum dicta vestra, quibus asseritis non magis clericum quam laicum mundi voluptates exercendo puniri, quum in sacris scriptis reperiatur insertum quod quanto cuiusque maior est ordinis et dignitatis praerogativa viventis, tanto maior est ipsius delinquentis occasus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 25:2)
Verum est quod dicitis, quod quanto maior alicuius dignitas invenitur, tanto maior est delinquentis occasus non quidem quo ad Deum sed quo ad male loquentis vulgi opinionem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:2)
Credo tamen coamanti licere, si velit, delinquentis excessibus indulgere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 49:5)
Et iste quoque meretur superiori sententia condemnari, nisi forte poenitudo spontanea delicti et secura omnimoda fidei confirmatio delinquentis animum mitigent coamantis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 51:2)
Quamvis enim mulier talia concedendo manifeste in amore delinquit, eius tamen excessus amatoris non potest excusare malitiam aut obumbrare delictum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 4:5)
Magis enim Deo placet qui opportunitate non utitur concessa peccandi, quam cui delinquendi non est attributa potestas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:6)
Quid ergo valeat vel prosit amicus eloquens tibi Tullius in amicitiae libro demonstrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 6:1)
Sed et magis sapientes viri, postquam in amore delinquunt, luxuriae contemnere solent excessus, quam qui modica sunt scientia fulti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:4)
cui confiteri non timeas si quid deliqueris;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:14)
cum tanta tamen cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:3)
Sunt tamen alia in spiritali amore beneficia, quibus et adesse sibi, et prodesse possunt amici.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:1)
Cum enim quidquid ipse deliquerit, ita redundet in amicum, ut non solum intra se erubescat et doleat, sed etiam his qui videt vel audit, sibi ac si ipse peccasset, improperet;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:8)
et secutos impetum, non rationem, sua tali correptione numquam prodesse, immo et obesse plurimum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION