라틴어 문장 검색

"si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권267)
"nonne hanc,Gradive, protervam virginitate vides mediam se ferre virorum coetibus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권355)
iam sequere sis, erum qui ludificas dictis delirantibus, qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, nunc venis etiam ultro inrisum dominum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 171)
Delirat uxor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2169)
nulla res tam delirantis homines concinnat cito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2172)
nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2315)
Mnesilochvs Petulans, protervo iracundo animo, indomito incogitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, inamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 31)
Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias, qui equom me adferre iubes, loricam adducere, multos hastatos, post id multos velites, multos cum multis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 186)
profecto deliramus interdum senes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 33)
Delirare mihi videre:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 937)
Trvcvlentvs Quis illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 21)
et sub delirantis Orphei lyra delirat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION