라틴어 문장 검색

quieta inde stativa fuere, ac retro etiam consul movit castra, ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 641:1)
cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent, sed circumsessuri Capuam viderentur, quod malum diuturnae obsidionis esse solet, iam famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 186:1)
delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta - iam enim maturae erant segetes - profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis, quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur, positis improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 19:2)
quod maturi erat circa, demessum et convectum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 299:3)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
demessis circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra movent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 711:1)
et Romani demessis Crannonis segetibus in Phalannaeum agrum transeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 716:2)
hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 734)
deglupta mena, sarrapis, sementium, manstruca, halagora, sampsa, tum autem plenior ali ulpicique quam Romani remiges.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 550)

SEARCH

MENU NAVIGATION