라틴어 문장 검색

Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, qui cum habent, quid mordeant dentibus suis, praedicant pacem; et, si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum proelium.
(불가타 성경, 미카서, 3장5)
Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus secesserat in eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장27)
Conatur tamen eos vallo fossaque circummunire, ut quam maxime repentinas eorum eruptiones demoretur;
(카이사르, 내란기, 1권 81:9)
sed eodem spectans, si itinere impeditos perterritos deprehendere posset, exercitum e castris eduxit equitatumque praemisit ad novissimum agmen demorandum, neque consequi potuit, quod multum expedito itinere antecesserat Caesar.
(카이사르, 내란기, 3권 75:6)
ac nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 6장5)
ne vos longe sermone petito demorer, exemplum veteris cognoscite facti:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:146)
Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,studiosos non demorari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 31:1)
iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장2)
ille nihil demoratus exsurgit et omnia simul properantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장3)
fertur etiam in sacrificando quondam captus facie ministri acerram praeferentis nequisse abstinere, quin paene uixdum re diuina peracta ibidem statim seductum constupraret simulque fratrem eius tibicinem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 44장 2:2)
nam et statim seductis magnam fecit inuidiam destricto gladio affirmans sponte se periturum, si et illis morte dignus uideretur, nec cessauit ex eo criminari alterum alteri atque inter se omnis committere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 1:4)
unus ex litigatoribus seducto in salutatione affirmauit, uidisse se per quietem occidi eum a quodam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 1:2)
ferebant in Hispania Icelum e ueteribus concubinis de Neronis exitu nuntiantem non modo artissimis osculis palam exceptum ab eo, sed ut sine mora uelleretur oratum atque seductum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 22장 1:3)
"Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori utique quam primum iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 6:5)
Nec seducat alludens cupiditas, more Sirenum nescio qua dulcedine vigiliam rationis mortificans. 14.
(단테 알리기에리, Epistolae 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION