라틴어 문장 검색

illum rigida arma caventem avocat ac manibus necopinum interserit ictum callidus et mediam designat volnere frontem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권302)
Plures denique invenias, quos magis periculum voluptatis quam vitae avocet ab hac secta.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:1)
Immo quod ad artes pertinent, altius praescripsisse 2 debemus, daemonas ab initio prospicientes sibi inter cetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta, quibus hominem a domino avocarent et suo honori obligarent, eiusmodi quoque artium ingenia inspirasse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:10)
Philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitas dederunt, in ea gaudent, in ea avocantur, in ea etiam gloriantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:12)
secedat nunc, avocet plebem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 377:3)
ubi cum timor atque ira in vicem sententias variassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum avocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 634:2)
concilium inde legi perferendae habere avocato populo ab armis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 181:1)
itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est - iam tum Apollinare appellabant, - avocavere senatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 702:1)
ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 676:1)
plebi, quod non avocata dilectu spem cepit, dum tam potentem haberet ducem, fenoris expugnandi:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 184:2)
patribus, ne quo externo terrore avocarentur animi ab sanandis domesticis malis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 184:3)
sed eques immissus ordines turbavit, turbatis signa peditum inlata, quantumque Romana se invexit acies, tantum hostes gradu demoti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 335:2)
postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 21:1)
itaque cum et comitiorum dies instaret et Publilium imminentem hostium muris avocari ab spe capiendae in dies urbis haud e re publica esset, actum cum tribunis est, ad populum ferrent ut, cum Q. Publilius Philo consulatu abisset, pro consule rem gereret quoad debellatum cum Graecis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 330:1)
itaque per interregem comitia habenda esse potius quam consul alter a bello avocaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 408:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION