라틴어 문장 검색

evanescere enim rapidas illius et acris imminui supter viris, ideoque relinqui paulatim solem cum posterioribus signis, inferior multo quod sit quam fervida signa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:4)
nonnumquam vero per gratiam sacerdotum, qui publicanis proferri vel inminui consulto anni dies volebant, modo auctio modo retractio dierum proveniebat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 1:2)
et bene adversa fortunae docet virtute aut vitari aut inminui aut patienter sustineri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 952)
cessit furor non penitus recessit, sed paulatim coepit inminui:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1021)
sed aliqua hemistichia in Vergilio tam sunt sensu inminuta, quam verbis, ut ecce hoc loco:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 404)
stringentem ripas radentem, inminuentem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 631)
quo facto per noctem stricto gladio eius ingressus cubiculum cum Aethiope, hac arte egit ut secum coiret, dicens 'nisi mecum concubueris, Aethiopem tecum interimo, tamquam in adulterio deprehenderim'. timens itaque Lucretia ne castitatis amore famam deperderet, quippe quam sine purgatione futuram esse cernebat, invita turpibus imperiis paruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6466)
sin et Troianis cum multo gloria venit sanguine mire agit, post confirmatas partes suas Troianorum integras vires inminuens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4211)
premes umbram coartabis, inminues, compesces.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1571)
pulvisque movendus genus ipsum culturae pulveratio vocatur, quo inminutae glebae vitibus applicantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4181)
C. Memmius L. F. perfectus litteris, sed Graecis, fastidiosus sane Latinarum, argutus orator verbisque dulcis sed fugiens non modo dicendi verum etiam cogitandi laborem, tantum sibi de facultate detraxit quantum imminuit industriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:4)
quod quamquamn scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 1:3)
satis esse autem argumenti videtur quam ob rem illa, quae prima sunt adscita natura, diligamus, quod est nemo, quin, cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnis partis corporis quam, eodem usu, inminutas aut detortas habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 22:3)
atque ut a corpore ordiar, videsne ut, si quae in membris prava aut debilitata aut inminuta sint, occultent homines?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 63:3)
A quibus enim nihil praeter voluptatem aurium quaeritur, in eis offenditur, simul atque imminuitur aliquid de voluptate, in eloquenti autem multa sunt quae teneant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 259:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION