라틴어 문장 검색

Quare prima sit haec forma et species et origo tyranni inventa nobis in ea re publica, quam auspicato Romulus condiderit, non in illa, quam, ut perscripsit Plato, sibi ipse Socrates tripertito illo in sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius, non novam potestatem nactus, sed, quam habebat, usus iniuste totum genus hoc regiae civitatis everterit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 80:1)
'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel dormientibus vel furiosis videntur non inquam veri simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non internoscat vera illa visa sint anne falsa, sed ut in is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset intestinum et oblatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 65:1)
quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit inter perspicua et inania?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:4)
et simul tibi in mentem veniat facito quem ad modum vitam huiusce depinxeris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 1:19)
quorum satis arguta multa, sed ut modo primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:2)
sol etiam effulsit, luridus tamen qualis esse cum deficit solet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:3)
effulget tenebris aurora fugatis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:17)
Probe horum facta imprudens depinxit senex.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 194)
Iam summas arces Tritonia, respice, Pallas insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:15)
Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro ductores longe effulgent ostroque decori;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:4)
In medio classis aeratas, Actia bella, cernere erat, totumque instructo Marte videres fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:3)
ast alios secum includit recipitque ruentis, demens, qui Rutulum in medio non agmine regem viderit inrumpentem ultroque incluserit urbi, immanem veluti pecora inter inertia tigrim Continuo nova lux oculis effulsit, et arma horrendum sonuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:4)
Sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam tabula sipariove imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 50:1)
est igitur unum genus, quo tota rerum imago quodammodo verbis depingitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 126:2)
sed si forte aliquis inter dicendum effulserit extemporalis color, non superstitiose cogitatis demum est inhaerendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION