라틴어 문장 검색

Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec invicta illa rabies et impetus, quem pro virtute barbari habent, consenesceret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 5:2)
Quin defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerarius fuisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 9:1)
Graecula civitas non pro mollitia nominis et vallum rumpere et incendere machinas ausa, etiam congredi navibus;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 24:1)
quare aut congressa peribunt aut ita diffugient, ut tempestate coacta fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:12)
quippe etenim sumant alii finita per omne corpora iactari unius genitalia rei, unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt materiae tanto in pelago turbaque aliena?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:9)
Principio nequeunt ullius corporis esse sensus ante ipsam genitam naturam animantis, ni mirum quia materies disiecta tenetur aere fluminibus terris terraque creatis, nec congressa modo vitalis convenientes contulit inter se motus, quibus omnituentes accensi sensus animantem quamque tuentur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:2)
multi depugnant gemitusque doloribus edunt et quasi pantherae morsu saevive leonis mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:13)
namque ita multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possint congressa creare, ut non sit mirum, si in talis disposituras deciderunt quoque et in talis venere meatus, qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:18)
sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
quae si idoneam materiam suscipit, libere congreditur et cito eam in concertatione consumit, levem modo praeterit ut latentem, modo in cinerem potius quam in sucum vertit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 5:2)
Modo vel vir omnium disertissimus Eusebius vel quicunque volent alii ad exercitum consultationis accedant, nos postea liberiore otio congrediemur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 27:2)
Non mea magnanimo depugnat tessera telo, Senio nec nostrum cum cane quassat ebur:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, I3)
congressus achilli congredior tibi antiqui dicebant, sicut pugno tibi, dimico tibi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4754)
hodie dicimus congredior tecum, pugno tecum, dimico tecum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4755)

SEARCH

MENU NAVIGATION