라틴어 문장 검색

Est plane divisio recepta, ut densa et solida ferantur versus centrum terrae, rara autem et tenuia versus ambitum coeli;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:2)
Quod si inveniatur aliquod corpus densum et solidum, quod nihilominus non feratur ad terram, confunditur hujusmodi divisio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:9)
Videtur omnino divisio vera, rationis humanae et solertiae brutorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:2)
Videtur omnino esse divisio vera et certa, lucis, quae est visibile originale et primam copiam facit visui, et coloris, qui est visibile secundarium et sine luce non cernitur, ita ut videatur nil aliud esse quam imago aut modificatio lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 342:2)
Non enim in descriptione motus istius regii, de praedominantia motuum aut virtutum tractamus, sed praedominantia partium in corporibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:12)
Non negamus tamen et alias species fortasse addi posse, atque istas ipsas divisiones secundum veriores rerum venas transferri, denique in minorem numerum posse redigi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:3)
Neque tamen hoc de divisionibus aliquibus abstractis intelligimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:4)
Caussae atheismi sunt divisiones circa religionem, si plures fuerint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:31)
Nam unica divisio zelum utriusque partis adauget, verum numerosae athiesmum introducunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:32)
Neque sufficit de personis deliberare secundum genera, velut in idaea quadam aut descriptione mathematica, qualis videlicet character et conditio personae esse debeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:12)
Invenitur autem in descriptio nibus quod Ieremias propheta iussit eos ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장1)
Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum Nehemiam haec eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros de regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de donariis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장13)
Nam et ea, quae de numeris a Nichomacho diffusius disputata sunt, moderata brevitate collegi et quae transcursa velocius angustiorem intellegentiae praestabant aditum mediocri adiectione reseravi, ut aliquando ad evidentiam rerum nostris etiam formulis ac descriptionibus uteremur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:4)
Magnitudo vero a finita inchoans quantitate modum in divisione non recipit;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:13)
Huius igitur prima divisio est in inparem atque parem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Definitio et divisio numeri et definitio paris et inparis. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION