라틴어 문장 검색

Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 1:1)
Nova autem videri dico etiam ea quae sunt inusitata et desita, etsi sunt vetusta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 3:1)
ANIMADVERTERE est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione de qua nata sunt decessisse vel in aliam longe vel in proximam, eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium quae cuimodi sint non didicerint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 2:1)
Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVII 1:1)
Ea res cum percrebuisset, omnium tum Atheniensium consensu disciplina tibiis canendi desita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVII 3:1)
Hoc ubi ex legatis audivit, obpugnatione desita et imagini et civitati pepercit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 6:1)
Postulo uti respondeas desierisne facere adulterium an non, utrumcumque dialectica lege responderis, sive aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum quam si neges;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 5:2)
nam qui facere non desinit, non id necessario etiam fecit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 6:1)
Maiorem illi risum subiciunt, neque id desierunt, nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis vicesimus quintus Humanarum, in quo de isto Homeri verbo a Varrone ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 5:1)
factum est, scriptum est, subruptum est, quamquam est verbum temporis est praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse desinit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 8:5)
Sed cum bibendae nivis pausa fieret nulla, profit e bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo satis commode instructa libris erat, Aristotelis librum eumque ad nos adfert et Huius saltem, inquit, sapientissimi viri verbis credite ac desinite valitudinem vestram profligare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 5:2)
Aliter enim rex esse desineret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:3)
Illud casu fortuito terminatum est, hoc in victoriam desiturum speramus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 2:4)
Rex autem tanto diligentius ad eam mittere festinavit, nesciens utrum gravida ex Perkino forte esset, unde turbae istae in persona Perkini desiturae non videbantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:7)
ut altera, ab initio ardua et difficilis, desinat in apertum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION