라틴어 문장 검색

Magister vero artis fiducialiter latens in machina cum sociis secum habitis, sub fundamento turris ligonibus et acutissimo ferro cavare terram non desinit, donec trabes, postes et caetera immanissima robora lignorum in ipsa cavatione sub fundamento componeret, quibus muri, ablata terra, ne subito super adhuc fodientes ruerent, inniterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:6)
Princeps enim idem frater meus, dux Godefridus, regni magni et primi imperatoris Romanorum Augusti haereditario jure suorum autecessorum nobilium, ab [0443A] omni honoratur exercitu, cujus voci et consiliis ad omnia magni parvique obtemperare non desinunt, cum caput et dominus ab omnibus sit electus et constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:4)
Dux quidem duodecim praefectorum et omnium concivium constantiam et benevolentiam erga Baldewinum videns, eorum nolens petitioni satisfecit, ac Baldewinum sibi filium adoptivum fecit, sicut mos regionis illius et gentis habetur, nudo pectori suo illum astringens, et sub proximo carnis suae indumento semel hunc investiens, fide utrinque data et accepta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:1)
Terra autem et regnum Corrozan sic montanis et aquarum paludibus clausum est, ut quicunque captivi illuc semel intraverint, non ultra hinc magis quam pecus a cavea exire valeant, nisi licentia et permissione Turcorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:4)
Jam enim tres ab urbe exierant Sarraceni, quod caeteros prorsus latuit, ut sibi regem placarent et parcere animae suae impetrarent, omnem casum et defectionem fortium virorum et civium illi referentes, et universos interius adeo metu concussos ut si semel adhuc valide urbem impugnarent, procul dubio portis apertis, in manu regis traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:3)
oculos, nares, aures et os meum non parce imple, et cum caeteris me reportare non desinas:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:16)
Unde Socratesdixit, "Iracundus cum irasci desierit, tunc irascitur sibi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 46:7)
Ait enim Seneca, "Amare sic incipe, tamquam non liceat desinere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:22)
Esse semel puerum nature non vetat ordo, Si superaddideris hoc venit ex vitio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:8)
Unde quidam philosophus dixit, "Quem fama semel oppressit, vix aut nunquamrestituit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 24:2)
Et alius auctor dixit, Quem semel horrendis maculis infamia nigrat, Ad bene tergendum multa laborat aqua.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 24:6)
Aut tu redde vices, aut desine velle vocari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 62:3)
Evolat, emissum semel, irrevocabile verbum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 29:1)
Quod semel dictum est, amplius resumi nonpotest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 30:2)
«Provide tibi semel de inimicis, et millesies de amicis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 56:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION