라틴어 문장 검색

"Ego hic aut vobis desperatae victoriae aut honestae morti locum inveniam."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 17:18)
Sed cum in obsidione perseverasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis seque аc liberos coniugesque, incendio cremant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 7:3)
Iampridem enim luxu et libidinibus in praeceps tractus desperataque regis venia adversus iram eius alienum subsidium circumspexerat et Athenienses, quorum cum potentiam et auctoritatem apud ceteros Graecos, tum occultum in Macedonas odium norat, sedulo coluerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:8)
estne novis nuptis odio Venus, atque parentum frustrantur falsis gaudia lacrimulis ubertim thalami quas intra limina fundunt?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 662)
Res haecce suspiciones genuit, illum, desperata Americanorum causa, ad Britannos perfugisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.83)
Civitates, Gallorum societate animatae, hostes, successu desperato, certamen tam iniquum detrectaturos ratae, segnius remissiusque agere caeperunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.11)
sacramentum frustraverat trinitatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 8:5)
Tum Marius iuvenis et Carbo consules quasi desperata victoria, ne inulti perirent, in antecessum sanguine senatus sibi parentabant, obsessaque curia sic de senatu quasi de carcere qui iugularentur educti.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 20:1)
pars solidis adlisa locis reiecta sonorem reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:10)
frustratur hiantis decipit clamare cupientes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4931)
ut depositi id est desperati:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3951)
nam apud veteres consuetudo erat ut desperati ante ianuas suas collocarentur, vel ut extremum spiritum redderent terrae, vel ut possent a transeuntibus forte curari, qui aliquando simili laboraverant morbo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3952)
"homines (sustinebitis enim me impetum susceptae actionis liberius exerentem) homines, inquam, deploratae, inlicitae ac desperatae factionis grassari in deos non ingemescendum est?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:5)
Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc dilectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis, qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 5:1)
Hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION