라틴어 문장 검색

Quis pro indignitate ingemescat, cum Antonius Lucium Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum fratrem suum proscripserint?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 4:2)
Cum sibi Tarpeias victor desponderit arces, Cum spe Romanae promiserit omnia praedae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:18)
et ille intra se, ne exaudiant socii et timidiores despondeant animo, hic vero vociferatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 9212)
sed quidam reprehendunt, quod 'Hectorea' et non 'Aeneia'. mos est poetis nomina ex vicinis usurpare, quia coniunctus genere Hectori Ascanius, ut est et pater Aeneas, et avunculus excitat Hector.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2733)
sed cum virginem parentes sui alii despondissent et hoc Alexis vidisset, spontaneum subiit exilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72027)
conivgis hectoreae dictum est hoc habita ratione personae, cum qua loquebatur, ac si diceret 'uxoris avunculi tui'. extrema tuorum vel quae Ilio extulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4881)
tunc eius avunculus Brutus, rapto ex eius corpore gladio, processit ad populum et de hac re contionatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8188)
sic Terentius propter longum actum ait intus despondebitur, intus transigetur, si quid est quod restat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8903)
simul et filium paternis exemplis admonuit, ut et pater Aeneas et avunculus excitat Hector.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5614)
et altero die convocatis propinquis, marito Collatino, patre Tricipitino, Bruto avunculo, qui tribunus equitum celerum fuerat, rem indicans, petiit ne violatus pudor, neve inultus eius esset interitus, et coniecto gladio se interemit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6467)
sed in Gargani summitate duo sepulchra esse dicuntur fratrum duorum, quorum cum maior virginem quandam despondisset et eam minor frater conaretur auferre, armis inter se decertati sunt ibique ad memoriam, invicem se occidentes, sepulti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2475)
qui quidem in tribunatu iudicaverit contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:3)
Tuus autem avunculus, quem ad modum scis, habet a Stoicis id quod ab illis petendum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:3)
Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:2)
attendes igitur, ut soles, diligenter eamque controversiam diiudicabis, quae mihi fuit cum avunculo tuo, divino ac singulari viro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION