라틴어 문장 검색

eiectamenta domestica et mercatoria, reliquiae destructionis, eiectamenta clinica, electronica vel industriae, eiectamenta prorsus venenifera et radiante vi praedita.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 31:3)
Si hodiernus cursus producitur, hoc saeculum inauditas mutationes climatis experiri potest atque destructionem quae antea numquam fuit oecosystematum, gravibus additis consecutionibus in omnes recidentibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:6)
Sana vitas nostras, ut custodiamus mundum neve depraedemur illum, ut seramus pulchritudinem, non vero inquinamentum et destructionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 315:4)
Meque abs te immerito esse accusatam postmodum rescisces.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 122)
his confinis est destructio et confirmatio sententiarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 213:1)
hoc fabricatu Daedalus noster amicitiarum culmen aedificat, qui sicut sodalibus velut Theseus inter secunda sociatur, sic ab his postmodum velut Proteus inter adversa dilabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 10:5)
res quidem digna quam tu iuberes sed non minus digna quam faceres, namque et antiquitus, cum Gaius Cornelius Gaio Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit, idque ab exemplo nunc melius 1 aggredieris, 2 quia et ego Plinio ut discipulus assurgo et tu vetusto genere narrandi iure Cornelium antevenis, qui saeculo nostro si revivisceret teque qualis in litteris et quantus habeare conspicaretur, modo verius Tacitus esset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 2:1)
Recipite interim hanc fabulam, similis est vestris, dum ostendimus quomodo Christus probetur et qui penes vos eiusmodi fabulas aemulas ad destructionem veritatis istiusmodi praeministraverint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 14:1)
Taceo de illo, qui hominem leoni prae se opponit, ne parum sit homicida qui eundem postmodum iugulat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:9)
Illas manus quas ad deum extuleris postmodum laudando histrionem fatigare?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:10)
Sed haec postmodum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI. 1:4)
Ut Germanus episcopus cum Lupo Brittaniam nauigans, et primo maris, et postmodum Pelagianorum tempestatem diuina uirtute sedauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.1)
Sed haec postmodum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V.13)
Attamen in Campodono, ubi tunc etiam uilla regia erat, fecit basilicam, quam postmodum pagani, a quibus Aeduini rex occisus est, cum tota eadem uilla succenderunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:13)
In quo etiam bello ante illum unus filius eius Osfrid iuuenis bellicosus cecidit, alter Eadfrid necessitate cogente ad Pendam regem transfugit, et ab eo postmodum, regnante Osualdo, contra fidem iuris iurandi peremtus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION