라틴어 문장 검색

Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu dogmata catholicam maculent male prodita linguam, ille Patrem pellens solio detrudit in artum corporis humani gestamen, nec pavet ipsum obiectare neci duroque adfigere ligno.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 31)
"manes pete, claudere Averno, inque tenebrosum noctis detrudere fundum, te volvant subter vada flammea, te vada nigra sulpureusque rotet per stagna sonantia vertex, nec iam Christicolas, furiarum maxima, temptes, ut purgata suo serventur corpora regi."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 123)
Cymothoe simul et Triton adnixus acuto detrudunt navis scopulo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:2)
Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens, nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten, oblitus decorisque sui sociumque salutis, in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:17)
Inde alias animas, quae per iuga longa sedebant, deturbat, laxatque foros;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:19)
"Hic et Aloidas geminos immania vidi corpora, qui manibus magnum rescindere caelum adgressi, superisque Iovem detrudere regnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:4)
Ergo iter ad regem polluta pace Latinum indicit primis iuvenum et iubet arma parari, tutari Italiam, detrudere finibus hostem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:12)
Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris mortalem infernis ad lumina surgere vitae, ipse repertorem medicinae talis et artis fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 37:3)
aut tu, magne pater divom, miserere tuoque invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:13)
Telorum effundere contra omne genus Teucri ac duris detrudere contis, adsueti longo muros defendere bello.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:5)
tum caput orantis nequiquam et multa parantis dicere deturbat terrae truncumque tepentem provolvens super haec inimico pectore fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:7)
invenit aliquid infra genua, quo libertatem detruderet !
(세네카, 행복론, Liber II 49:2)
non curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt et miserrimorum iuuenum simplicitate decepta speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum detrudunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.64)
tunc ipsum fracto curru deturbat, et isset ante Chromis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권190)
Nuntiabant enim sinistri spiritus, quod timebant, qui imperio sacerdotum dum ab obsessis corporibus detruduntur, et tempestatis ordinem, et pericula, quae intulerant, fatebantur, uictosque se eorum meritis et imperio non negabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION