라틴어 문장 검색

numquid erit, quare solito dignemur honore numina, si demas velle iuvare deos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 910)
quod quoniam in dis est, tempta lenire precando numina, perpetua quae pietate colis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 158)
Dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit, "seu dea tu praesens, seu dis gratissima" dixit, "numinis instar eris semper mihi meque fatebor muneris esse tui, quae me loca mortis adire, quae loca me visae voluisti evadere mortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 19:1)
esse quidem memini mitissima sedibus illis numina, sed timeo qui nocuere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 141)
"Non haec sollemnia nobis, has ex more dapes, hanc tanti numinis aram vana superstitio veterumque ignara deorum inposuit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:2)
"Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, non tamen omnino Teucros delere paratis, cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis pectora.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:2)
Quo numine laeso, ostendit unius dei effectus varios pro variis censendos esse numinibus, ita diversae virtutes solis nomina dis dederunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 4:2)
prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum talis ut est hodie, contentaque sidera paucis numinibus miserum urguebant Atlanta minori pondere, nondum aliquis sortitus triste profundi imperium, aut Sicula torvos cum coniuge Pluton, nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII19)
mundum autem censent regi numine deorum, eumque esse quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 83:1)
'manifesto numine' autem, id est manifesto deorum iudicio, ad Italiam venisse, numinum ira testatur, quam cognoscimus tantorum caede sociorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2322)
"atque utinam aliquid de proprio lepore laetificum honorando deo comminiscaris,quo magis pleniusque tanto numini litemus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:7)
dignum finge deo compone te et forma in similitudinem numinis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3643)
aetherios nimbos per aerem numinum, scilicet purgatiorem, qui circa deos est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6081)
"da veniam culpae, nec, dum degrandinet, obsit agresti fano supposuisse pecus, nec noceat turbasse lacus, ignoscite, nymphae, mota quod obscuras ungula fecit aquas, tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa numina, tu sparsos per nemus omne deos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권510)
parva mora est, caelum vates ac numina sumit fitque sui toto pectore plena dei;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권349)

SEARCH

MENU NAVIGATION