라틴어 문장 검색

structura vero fortis et firma coniunctionumque perfacetarum nexa caesuris insolubilibus sed nec hinc minus lubrica et levis ac modis omnibus erotundata quaeque lectoris linguam inoffensam decenter expediat, ne salebrosas passa iuncturas per cameram palati volutata balbutiat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 3:1)
et adhuc sophos volutant fora, templa, rura, castra.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:33)
At Thetis undisonis per noctem in rupibus astans, quae nato secreta velit, quibus abdere terris destinet, huc illuc divisa mente volutat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권87)
At vaga per dumos vacuique in pulvere campi magna parens iuvenum, gemini nunc funeris, Ide squalentem sublata comam liventiaque ora ungue premens - nec iam infelix miserandaque, verum terror inest lacrimis - , per et arma et corpora passim canitiem impexam dira tellure volutans quaerit inops natos omnique in corpore plangit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권51)
nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:2)
Tardus est illi praetor, semper oculi in urna eius cum sortibus volutantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:1)
At ipsum diu graui dolore uexatum, cum diuersas in partes se torqueret, repente uolutando deuenit in illud loci, ubi rex memorabilis occubuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.17)
quo repulso tum vero indignum facinus esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, devolant de tribunali ut lictori auxilio essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 305:1)
alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 171:2)
electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo devolaturam in sinum victoriam censeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 122:1)
tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitus cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut quaerere libeat quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret , futurus fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 240:1)
ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 376:3)
hoc eum iam pridem volutare in animo, hoc palam fremere, quod non quemadmodum Hannibal in Italia, sic Scipio in Africa bellum gereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 282:1)
haec secum volutanti Laelius ac Masinissa supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 184:2)
neque mirum, si, quibus sua sponte volutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos si orationes quoque insuper turbaverant utrimque, quae difficilia essent, promendo admonendoque per totum diem habitae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 240:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION