라틴어 문장 검색

"Qui facit peccatum, de diabolo est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:18)
Adversarius noster diabolus tamquam leo rugiens aliquid devorare quaerens circuit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:4)
Non quaerit diabolus homines infideles, non eos, qui foris sunt et quorum carnes rex in olla succendit Assyrius:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:9)
Cecidit enim primus diabolus, et cum stet Deus in synagoga deorum, in medio autem deos discernat, apostolus eis, qui dii esse desinunt, scribit:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:22)
"Iob Deo carus et testimonio ipsius inmaculatus et simplex, audi, quid de diabolo suspicetur:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:11)
"Omnis igitur adversus viros diaboli virtus in lumbis est, omnis in umbilico contra feminas fortitudo."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:22)
Si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:15)
Aperiantur Christo, claudantur diabolo secundum illud:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:15)
Novi et apud te et apud matrem tuam superbiam, per quam diabolus cecidit, locum penitus non habere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:31)
Haec omnia argumenta sunt diaboli Talem olim Antimum, talem nuper Sofronium Roma congemuit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:2)
"Si enim corporis earum auctor est diabolus, quomodo possunt honorare plasticam hostis sui?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:169)
"ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:61)
fidicinas et psaltrias et istius modi chorum diaboli quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:4)
Alii nummum addant nummo et marsuppium suffocantes matronarum opes venentur obsequiis, sint ditiores monachi, quam fuerant saeculares, possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant, et suspiret eos ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:12)
Igitur et Fabia, quia persuaserat sibi et putabat virum iure a se dimissum nec evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio viventibus viris feminis Christianis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION