라틴어 문장 검색

Nudiustertius cum claustra monasterii circuirem, consedente fratrum amantissima corona, et quasi inter paradisiacas amoenitates singularum arborum folia, flores fructus que mirarer;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:29)
Inflammat diadema caput quod, lampade multa Gemmarum radians, auro flammatur et extra Scintillans, lapidum duodeno sidere fulget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:5)
It pedes innumera peditum uallata corona, Cuius in arraa ruit plebee turba cohortis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:3)
Miraculoso vero circuitu, aeternaque volatione ipsum diadema ab oriente peregrinans in occidens, reciprocando crebrius referebatur in ortum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:29)
ad tempus autem, suae coruscationis eclipsi, videbantur a diadematis exsulare palatio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:32)
In anteriori quoque ipsius diadematis parte, tres pretiosi lapides audaci suae radiationis superbia, reliquis novem antonomastice praefulgebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:36)
Lapis ultimus margarita erat, quae rutilantis coronae margini insita, luce lucens aliena, a carbunculo luminis mendicabat suffragia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:76)
His omnibus lapidum splendoribus praefati diadematis serenata nobilitas, in se firmamenti repraesentabat effigiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:79)
Diadema vero, non operis insignitate materiae redimens paupertatem, nec ejusdem nobilitate materiae vilitatem recuperans, sed in utroque singularem referens monarchiam, sine morsu peremptoriae proprietatis [0474C] ardebat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:5)
Aureus tamen crinis gratiori igne flammantior, aureo diademati indignando videbatur praestare subsellia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:6)
et post hanc diutinam et terribilem flagrantiam rarescentes, in modum coronae cinxerunt polum sub spatio civitatis munitae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:2)
«Populus hic, quem vides et audis in voce exsultationis adversus inimicos properare, et praelium in nomine Domini Jesu Christi, Filii Dei vivi, committere, scito quod certus est hodie de corona regni [0559A] coelorum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:7)
Noluit enim, nec praesumpsit in urbe Jerusalem diademate, auro vel gemmis pretiosis exaltari, adornari et in regem promoveri, ubi Dominus Jesus, Rex regum et Dominus dominantium humiliatus et obediens usque ad mortem, pro mundi redemptione spinis horridis et acutis coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:4)
Arborem procerae altitudinis funibus erigentes, circulum quemdam amplum et spaciosum in modum coronae ex grandi ligno componentes, summitati arboris catenis ferreis affixerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:8)
- Inquisitio militum, quis post eum debeat tenere coronam:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 55:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION