라틴어 문장 검색

Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece κρινόμενον dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur, quod quaeri coniectura solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 3:4)
numquam enim, iratus qui accedet ad poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae placet Peripateticis, et recte placet, modo ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:3)
Placet hoc, Fortuna, sepulchrum Dicere Pompeii, quo condi maluit illum, Quam terra caruisse socer?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:44)
placitone etiam pugnabis amori ac si diceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 381)
"Cybelae Dindyma pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut multorum deorum mater, ad stuprum inlicere non poterat, exsecuit ut deum scilicet faceret eunuchum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:11)
Etenim illud ipsum, quod honesturn decorumque dicimus, quia per se nobis placet animosque omnium natura et specie sua commovet maximeque quasi perlucet ex iis, quas commemoravi, virtutibus, idcirco illos, in quibus eas virtutes esse remur, a natura ipsa diligere cogimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 42:4)
quis qui, non dico magnis uirtutibus, sed suis placeat?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 10:4)
Color et GALLIONI et Latroni et Montano placuit, ut nihil in Callian diceretur contumeliose, et redemptorem et socerum et infelicem.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 11:1)
Cum in hunc modum multa undique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret, multitudinem indigestam et gravem metuendam esse ducenti;
(세네카, 행복론, Liber VI 151:1)
Color et Gallioni et Latroni et MONTANO placuit, ut nihil in Calliam diceretur contumeliose, in redemptorem, in socerum, in infelicem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.52)
Dixit se redhibere, si non placeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3135)
aliae hilari vultu et decora facie oculis eorum placentes, in barbaras nationes, ut diximus, transmissae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:12)
Sapientis enim est "malle sibi placere quam populo,"ut Seneca dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 64:14)
Cum faciem laudo, cum miror crura manusque, Dicere, Galla, soles 'Nuda placebo magis,' Et semper vitas communia balnea nobis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LI1)
Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum, Quae verum mavis dicere, Paula, viro!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VII9)

SEARCH

MENU NAVIGATION