라틴어 문장 검색

criminique ei tribunus inter cetera dabat quod filium iuvenem, nullius probri compertum, extorrem urbe domo penatibus, foro luce congressu aequalium prohibitum, in opus servile, prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuvenis cotidiana miseria disceret vere imperioso patre se natum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 36:1)
quis dubitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem solveremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 44:2)
misso itaque repente senatu se ex curia proripuit, tum vero non m magis legiones quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi impune spretum imperium fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 426:1)
deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 321:1)
C. Terentio Varroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus et dictatorio imperio concusso aliena invidia splendentem, volgus extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope obstabant, ne se insectando sibi aequari adsuescerent homines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 413:1)
novum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 25:1)
in quem adeo exarsere studia, ut vix parentes ab liberis temperaverint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 288:3)
Quinctius quidem adeo exarsit ira, ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi animi Magnetum invocaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 365:2)
inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 661:1)
inde gravius de integro bellum exarsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 305:1)
inde multo gravius bellum exarsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 308:4)
exarserat pro 'exarsit'. atro felle dolor quo irascimur secundum physicos, ut splene ridemus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2191)

SEARCH

MENU NAVIGATION