라틴어 문장 검색

Non adsumam mihi, ait, ut unam aliquam de Virgilianis virtutibus audeam praedicare, sed audiendo quaecunque dicetis, si quid vel de his mihi videbitur vel iamdudum legenti annotandum visum est, oportunius proferam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 20:2)
Aliquando tamen corvus coepit dicere dictatam salutationem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:6)
Inde Varro Divinarum libro quinto dicit aras primum asas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 8:1)
Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios annotabo:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 1:1)
Et cum rogasset Avienus ut non sparsim sed ab initio per ordinem annotaret, ille manu retractis in calcem foliis sic exorsus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 1:1)
post hos Asilan miserunt Pisae, quae in quam longinqua sint Etruriae parte notius est quam ut annotandum sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 4:4)
Nunc, quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probavi, id quoque, quod a Sophocle tractum est, annotabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 6:1)
et adhortati sunt Servium, ut quae in se refusa sunt annotaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:5)
sed ex his quae dicta sunt omnia similia diligens lector annotabit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 20:2)
Sed in commentariis ad ius pontificium pertinentibus legi bidennes primo dictas, d littera ex superfluo, ut saepe adsolet, interiecta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 6:1)
atque haec ira dictante profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:61)
Quod nec carmine glorior supino Nec retro lego Sotaden cinaedum, Nusquam Graecula quod recantat echo Nec dictat mihi luculentus Attis Mollem debilitate galliambon:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXVI1)
Lesbia dictavit, docte Catulle, tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIII5)
si quid est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr6)
et 'hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae sic volvere parcas' in Probi adpuncti sunt et adnotatum hi duo si eximantur, nihilo minus sensus integer erit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 214)

SEARCH

MENU NAVIGATION