라틴어 문장 검색

Ennius annalium septimo "denique vi magna quadrupes eques at- que elephanti proiciunt sese". et sub armis id est insidente armato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1165)
"rodunt, inculcant, insident, ac nisi abigatis, in ipso dei vestri ore nidificant;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:16)
octo hominum milia tenebat Hannibal, non quos in acie cepisset, aut qui periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris fuissent a Paulo et a Varrone consulibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:2)
Sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae coercet et regit beluam, quocumque vult, levi admonitu non actu inflectit illam feram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 109:7)
atque hi (nolo enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis consilio aut sermone requiescunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:2)
ibi cognovi partem navium Dolabellae diffugisse, reliquas Syriam Cyprumque petisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 10:1)
neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 1 7:3)
his enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 84:2)
Diffugiunt servi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 4:1)
Est et aliud cubiculum a proxima platano viride et umbrosum, marmore excultum podio tenus, nec cedit gratiae marmoris ramos insidentesque ramis aves imitata pictura.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 22:1)
Dices immissa terris nova flumina, novos pontes fluminibus iniectos, insessa castris montium abrupta, pulsum regia pulsum etiam vita regem nihil desperantem;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 2:1)
destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt, non aliter quam cum Libyca de gente leones invadunt sparsos lata per arva greges, diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo accipiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권138)
diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim amisso dubiae rege vagantur apes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권362)
Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et caeli statione novissimus exit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:2)
Diffugiunt iussi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION