라틴어 문장 검색

sicut in dejectionibus quoque supra dictum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIII De vomitu. 2:2)
et impletur, non ipsa frictione, sed eo cibo, qui postea usque ad cutem, digestione quadam relaxatam, penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 3:4)
Atque in longis quoque morbis, etiam tales notas non habentibus, scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si dejectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 3:1)
Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione, aut balneo, aut coacta dejectione, aut vomitu, aut sudationibus, aut vino sperant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 6:2)
non ulcus, non *dejectio fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 9:4)
In tristitia nigrum veratrum dejectionis causa;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 20:2)
nam simul et dejectio et vomitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 1:4)
Quod si vehementer et vomitus, et dejectio, et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 3:4)
Levior etiam, dum recens, dejectio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 1:1)
Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe alvi dejectio pituitae cursum finit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 29:3)
Quo minus alienum videtur, et recenti re, et interposito tempore, quoque moliri dejectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 79:4)
et ita fit ut digestionum sequentium ordo turbetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 12:2)
Hausta vero ut non continuo lapsu per omne corpus succedentibus sibi foraminibus pervium ad imum usque descendant, et talia qualia accepta sunt egerantur, sed salutare officium digestionis expectent, secundae hoc cura virtutis est, quam Graeci, qui retentatrix est, vocant καθεκτικήν.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 15:1)
Ergo in ventre fit prima digestio virtute ἀλλοιωτικῇ in sucum vertente quicquid acceptum est, cuius faex retrimenta sunt quae per intestina, inferiore orificio tradente, labuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 18:1)
et sicut cibum in sucum verti prima est, ita sucum transire in sanguinem secunda digestio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION