라틴어 문장 검색

nec pudor videtur, quod non palam obiicias, sed diffidentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 118:3)
videtur enim fateri memoriae diffidentiam et ad multos gestus est impedimento.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 289:4)
Quod ubi Mario cognitum est--nam is in ea parte curabat --, consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu regis proelium visere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장8)
Neque secus atque iter facere, castra munire, excubitum in porta cohortis ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum quae imperauisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor volentibus esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장9)
Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:1)
Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit, ut illum sine ulla dilatione perlegerim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 1:4)
Deinde ipsi nobis dilationem damus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 2:6)
tunc libidinosus ne cubiculum quidem expectat, sed cupiditatibus suis quantum petierunt sine dilatione permittit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:3)
Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione lassavit, expectatione torsit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 8:3)
maxima porro vitae iactura dilatio est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 49:5)
Omnis illis speratae rei longa dilatio est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 98:5)
Ut raro, invitus et cum magna cunctatione, ita aliquando scribas necesse est istud, quod tibi in odium litteras adduxit, sed, sicut facis, cum magna cunctatione, cum multis dilationibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 9:4)
Rapite ex liberis voluptates, fruendos vos in vicem liberis date et sine dilatione omne gaudium haurite ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 55:1)
Ceteri enim adfectus dilationem recipiunt et curari tardius possunt, huius incitata et se ipsa rapiens violentia non paulatim procedit sed, dum incipit, tota est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:1)
atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION