라틴어 문장 검색

numquam reo cuiquam tam humili, tam sordido, tam nocenti, tam alieno tam praecise negavi quam hic mihi plane nulla exceptione praecidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 4 4:5)
ego vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:1)
nam, ut audio, istic non ex iure manum consertum, sed magis ferro rem repetunt, et tu soles ad vim faciundam adhiberi, neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 13 2:3)
has ego tibi litteras eo maiore misi intervallo, quod comitiorum dilationes occupatiorem me habebant et exspectare in dies exitum cogebant, ut confectis omnibus te facerem certiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 4:1)
unum est quod tibi ego praecipere non desinam neque te patiar, quantum erit in me, cum exceptione laudari omnes enim qui istinc veniunt ita de tua virtute, integritate, humanitate commemorant ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 1:1)
a me istam exceptionem numquam inpetrabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:4)
repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri . . potiones dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:24)
Ut tertia nox licentiam dedit, consurrexi . . . ad aurem male dormientis 'dii' inquam 'immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:5)
Nam vita morti propior est cotidie, Et hoc minus perveniet ad me muneris, Quo plus consumet temporis dilatio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.6)
Nec est quod putes me sub hac exceptione veniam postulare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 5:1)
rogas ut dilationem petam, et pauculos dies, certe proximum, excusem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 1:3)
praeterea causae amplitudo auctaque dilatione exspectatio et fama, insitumque mortalibus studium magna et inusitata noscendi, omnes undique exciverat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 10:3)
Causa dilationis Nepos praetor, qui legibus quaerit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 3:1)
' Indulserat tamen petentibus dilationem, cuius tempore exacto consederat auditurus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 9:4)
Ubi cum consedissem cogniturus, idem Eumolpus tamquam si adhuc parum instructus dilationem petere coepit, contra Dion ut audiretur exigere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION