라틴어 문장 검색

Quibus imminentis periculi metu defixis, revertique iussis ad sua, Caesaream ire tendebat, urbem opulentam quondam et nobilem, cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus, cum omnem paene incendiis late dispersis vidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut favillarum egerentes acervos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu vastaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 18:1)
Suggen eorum . . . Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito, ad agitanda praesidia, ne provincia pervaderetur, ipse praeteritis elatior casibus, gentem petit Musonum, quam conscientia rapinarum et caedum actibus congregaverat Firmi, ut sperabatur maiora mox adepturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 27:1)
Dum haec tot ac talia per turbines agitantur assiduos, Claudio regente urbem aeternam, Tiberis qui media intersecans moenia, cloacis et fluviis abundantibus multis, Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia, et supra amnis speciem pansus, omnia paene contexit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 17:1)
Haec per eoos agitata sunt tractus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 9:1)
afflictis (si fors ingruisset inferior) erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper, ut agitato mari iactatis, portus patuit exoptatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 14:1)
Super his larvale simulacrum Armeniae regis, et miserabiles umbrae paulo ante in negotio Theodori caesorum, per quietem stridendo carmina quaedam neniarum horrenda, multos diris terroribus agitabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 3:2)
Hi bipertiti per utramque mundi plagam Halani, quorum gentes varias nunc recensere non refert, licet dirempti spatiis longis, per pagos (ut Nomades) vagantur immensos, aevi tamen progressu, ad unum concessere vocabulum, et summatim omnes Halani cognominantur, ob mores et modum efferatum vivendi, eandemque armaturam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 17:1)
Diremit tamen interneciva certamina cedens vespero dies, et cunctis, qua quisque potuit, incomposite discedentibus, residui omnes repetunt tentoria tristiores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 15:2)
erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa, alios matribus parvulos, et puberum audire lamenta, puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 7:1)
Diremit haec numquam pensabilia damna, quae magno rebus stetere Romanis, nullo splendore lunari nox fulgens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 11:2)
Luce vero coeptante, victores, ut bestiae sanguinis irritamento atrocius efferatae, spei inanis illecebris agitati, Hadrianopolim agminibus petivere densetis, eam vel cum discriminibus excisuri postremis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 2:1)
quo dum multitude dissipata contenderet, clauso Byzantio Licinius obsidionem terrenam maris securus agitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 13:2)
et dicunt vidisse instar duorum scutorum colore rubeo flammantes et agitantes supra ipsam ecclesiam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:8)
Agitatum est etiam in eodem concilio de statu ecclesiarum et conversatione eorum, qui in eis Deo servire dicuntur, nec aliquid tamen definitum est propter rerum, ut videbatur, magnitudinem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 193:3)
At Christiani viriliter eam defendunt, et factum est proelium a mane usque ad vesperum, noxque dirimit proelium;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION