라틴어 문장 검색

hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium, sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum fili praeconio puplicari?
(아풀레이우스, 변명 82:12)
hocusque a uobis miserum istum puerum deprauatum, ut matris suae epistulas quas putat amatorias pro tribunali procons(ulari) recitet apud uirum sanctissimum Cl(audium) Maximum, ante has imp(eratoris) Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et amores obiectet?
(아풀레이우스, 변명 83:2)
dicat hic pius filius, quid in eo tempore sequius agentem uel loquentem matrem suam propter insaniam uiderit;
(아풀레이우스, 변명 85:12)
adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis ultronea eum sibi optauerit.
(아풀레이우스, 플로리다 14:6)
iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse inuenire;
(아풀레이우스, 플로리다 14:10)
"supplicis anxiae piis precibus erogatus germani complexus indulge fructum et tibi devotae Psychae animam gaudio recrea."
(아풀레이우스, 변신, 5권108)
"quod si te ruris huius vocalis solitudo vel clandestinae Veneris faetidi periculosique concubitus et venenati serpentis amplexus delectant, certe piae sorores nostrum fecerimus."
(아풀레이우스, 변신, 5권147)
"Inibi spiraculum Ditis, et per portas hiantes monstratur iter invium cui te limine transmeato simul commiseris, iam canale directo perges ad ipsam Orci regiam."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:136)
"Ergo et inter mori tuos avaritia vivit, nec Charon ille vel Ditis pater tantus deus, quicquam gratuito facit, sed moriens pauper viaticum debet quaerere, et aes si forte prae manu non fuerit, nemo eum expirare patietur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:141)
"Canis namque praegrandis, teriugo et satis amplo capite praeditus, immanis et formidabilis, tonantibus oblatrans faucibus mortuos, quibus iam nil mali potest facere, frustra territando ante ipsum limen et atra atria Proserpinae semper excubans servat vacuam Ditis domum:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:150)
Et ecce superveniunt Hypata quos ibi reliquerant famulos, cum me Fotis malis incapistrasset erroribus, cognitis scilicet fabulis meis, necnon et equum quoque illum meum reducentes, quem diverse dis-tractum notae dorsualis agnitione recuperaverant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:6)
"Adest tibi dies votis assiduis exoptatus, quo deae multinominis divinis imperiis per istas meas manus piissimis sacrorum arcanis insinueris"
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:12)
pia loqui iubet intentio.
(ARCHIPOETA, I12)
pia voce revocat miseros
(ARCHIPOETA, I75)
insistite piis operibus
(ARCHIPOETA, I121)

SEARCH

MENU NAVIGATION