라틴어 문장 검색

convicta vero secundum praepositae vel etiam presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere vindictam;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:10)
Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:13)
si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium presbyteri praepositi vel aliorum simul presbyterorum vel etiam episcopi gravius emendetur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:15)
Quis enim te discernit?
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:9)
"Discernit me fides mea."
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:11)
Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose, cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 30:1)
Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis cum quibus se in salum eiaculaverat extitisse, navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 22:1)
34. Tum quoque rex coepit, non minus prudenter quam iuste, cleri privilegia nonnihil amputare, facta ordinatione ut clerici capitalis criminis convicti candente ferro in manu signarentur, tum ut aliquo corporali supplicio afficerentur quam ut ignominiae notam secum ferrent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 34:1)
Ad imposituram convincendam, duae tantummodo patebant viae:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:6)
Hi homines laesi maiestatis impetiti, convicti, et damni, quod Perkino adhaesissent eique auxilia policiti essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 12:4)
Rex (licet scholasticus non esset) tamen honorem sortitus est ut Cantuariae unum ex iis convinceret et ad sanitatem perduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 6:2)
Id tantum relinquitur, ut indicentur, atque ut vis ista mentis insidiatrix notetur et convincatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:2)
quae omnino falsa sunt, et per multas exclusiones convicta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:3)
Rursus, illi, qui per accidens nares habent per descensum rheumatis obstructas, non discernunt aut percipiunt aliquid putridum aut rancidum aut aqua rosacea inspersum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:5)
ut convincatur ista heterogenia (quae in opinione est) vera non esse aut essentialis, sed nil aliud esse quam modificatio naturae communis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 332:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION