라틴어 문장 검색

" Quod hoc genus est consolandi, obliterata mala revocare et animum in omnium aerumnarum suarum conspectu conlocare vix unius patientem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:2)
Si maximum illud ultra quod nihil habent iratae leges ac saevissimi domini quod minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, aequo placidoque animo accipimus et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem, multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum commutationes, orbitates, discidia, quae sapientem, etiam si universa circumveniant, non mergunt, nedum ut ad singulorum impulsus maereat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:3)
filii tulisse, ut non tantum recenti dolori cederet, sed ueteris quoque et oblitterati memoriam sustinere non posset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 6:5)
Fundebamus lacrimas ex paenitentia discidii prioris nec plura aut me proloqui aut istum respondere passae sunt mentes gaudiis occupatae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.66)
haec irae data oblitterentur.
(세네카, 메데아 9:41)
Octaviae discidia planxerunt sacros inter penates fratris et patrium larem.
(세네카, 옥타비아 11:18)
multis ista dabunt litora discidium, litora quae fuerunt castis inimica puellis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1112)
discidium vobis proximus annus erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24b10)
Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et ultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga maiorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 1:1)
Statim namque iussu puplico mittebantur ad transcribendum, discendum, obseruandum, per uniuersas Pictorum prouincias circuli paschae decennouenales, oblitteratis per omnia erroneis LXXX et IIII annorum circulis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:8)
Asper eram et bene discidium me ferre loquebar, At mihi nunc longe gloria fortis abest.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 51)
nam neque vetera peccata repeti iam oblitterata placet, cum nova expiata sint decemvirorum suppliciis, et nihil admissum iri, quod vim tribuniciam desideret spondet perpetua consulum amborum in libertate vestra tuenda cura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 655:1)
eo rem se vetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae infixam adferre, agrum de quo ambigitur finium Coriolanorum fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 795:2)
multitudo timebat quidem hostem nondum oblitterata memoria superioris belli, sed magis iter immensum Alpesque, rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 294:1)
quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria etiam in discidio publicorum foederum privati iuris, paulum a ceteris processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 274:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION