라틴어 문장 검색

cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 4:1)
Ab utroque autem causa perorata si quaereretur, uter praestaret orator, numquam profecto sapientis iudicium a iudicio vulgi discreparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:8)
sed tamen alius in alia excellebat magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 1:7)
Reperiebat quid dici opus esset et quo modo praeparari et quo loco locari, memoriaque ea comprendebat Antonius, excellebat autem actione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 2:1)
et quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores erant, excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 1:2)
duo tum excellebant oratores qui me imitandi cupiditate incitarent, Cotta et Hortensius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 1:1)
Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus, ut intellegas facta eius cum dictis discrepare:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:1)
Sed ut epistulam laudandam arbitror eam, quam modo totidem fere verbis interpretatus sum, quamquam ea cum summa eius philosophia nullo modo congruebat, sic eiusdem testamentum non solum philosophi gravitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico discrepare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:1)
ea enim omnia, quae illi bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa, quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse per se esse expetenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 28:3)
Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore excellere, alias autem animo, non nullas valere utraque re;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 39:2)
cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excellere animus, sed ut nihil esse praeter animum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 39:4)
tum enim esset simile, si in ceteris quoque naturis id cuique esset ultimum, quod in quaque excelleret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 46:2)
sed tamen tantam vim esse honestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demoveri possit ex eo, quod rectum esse decreverit, omniaque, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea virtutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri posse, non faciles illas quidem nec contemnendas - quid enim esset in virtute tantum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 80:3)
sin autem eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum re concinebat, verbis discrepare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 82:5)
Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone verbis concinere, re dissidere, cum Aristotele et illis re consentire, verbis discrepare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 98:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION