라틴어 문장 검색

ivssi discumbere bene 'iussi' de regiis satellitibus dixit, qui utique subiecti habebantur imperio, nec tamquam hospites fuerant invitati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7083)
discumbere autem iuxta consuetudinem suorum temporum dixit, quia olim sedentes vescebantur, ut ipse alibi gramineoque viros locat ipse sedili et perpetuis soliti patres considere mensis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7084)
cum enim dicit de Didone aurea conposuit sponda mediamque locavit ostendit illam regali, non sacerdotali loco discubuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 24)
mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum defusum e pleno sit chrysizon, ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et sacculus abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:9)
Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores, ut ait Terentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:11)
discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 1 8:6)
coque ad te tardius scripsi, quod cotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te visurus essem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 6 6:4)
in ea cena cocus meus praeter ius fervens nihil potuit imitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 2:8)
non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 23 1:5)
ego ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te visus est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum, quo uterere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 15 3:3)
Mitto hasce artis volgaris, coquos, pistores, lecticarios;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 2:1)
Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam Falerno inundamur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:4)
Vinum dominicum ministratoris gratia est . . . Tandem ergo discubuimus pueris Alexandrinis aquam in manus nivatam infundentibus aliisque insequentibus ad pedes ac paronychia cum ingenti subtilitate tollentibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:3)
nam iam omnes discubuerant praeter ipsum Trimalchionem, cui locus novo more primus servabatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:8)
apros gausapatos, opera pistoria, avis, cocos, pistores.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION