라틴어 문장 검색

Verum ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:4)
Interdum autem aeque ulceribus ceterisque isdem obstantibus, urina tenuis est et aut nigra aut pallida aut cruenta simulque quaedam concreta prorumpunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:16)
At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 16:1)
Qui * * * nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 4:1)
ubi locus ei patefactus est, ipsa prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 2:2)
siquidem semper ea parte est tumor, in quam os prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 3:4)
Si sub saepto, femina resoluuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine uoluntate prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 2:3)
Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseuerandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis neruis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 2:2)
Denique omnis calor et jecur et lienem inflammat, mentem hebetat, ut anima , ut sanguis prorumpat, efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 11:3)
At quibus magni lienes sunt, his gingivae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 21:1)
ex iis deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt, quae maximae, quaeque planissimae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 23:2)
aut nisi sanguis ex aliqua parte prorupit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 36:3)
Avertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens, alia emittitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 14:4)
si spiritus ex naribus cum fervore prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 7:9)
sudor autem supra consuetudinem, et modo, et tempore, ex toto thorace et cervicibus, atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION