라틴어 문장 검색

) amissis, unius ob iram prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:12)
et tamen urges iampridem non tacta ligonibus arva bovemque disiunctum curas et strictis frondibus exples;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1410)
eorum autem, qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda vitae laude secernunt, quidam rhetoricen vim tantum, quidam scientiam sed non virtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et virtute diiunctam, quidam etiam pravitatem quandam artis, id est κακοτεχνίαν nominaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:5)
quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem profecto est quae dialecticae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 57:3)
Namque haud longe a flumine Muluccha, quod Iugurthae Bocchique regnum diiungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in immensum editus, uno perangusto aditu relicto;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장9)
itaque, ut ab hoc illos spectaculo diiungeret et exoneraret uerecundiam suam id dixisse, quo audito festinarent.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 19:5)
Sed faciendum erit, si in rei publicae tempus minus tractabile incideris, ut plus otio ac litteris vindices, nec aliter quam in periculosa navigatione subinde portum petas nec expectes, donec res te dimittant, sed ab illis te ipse diiungas.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 58:3)
"duc age, sancta parens, quamquam mihi maximus usus invicti summique ducis, dum mitior exstes et non disiunctas melius moderemur habenas."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 249)
Sed fraternitatem tuam ita uolumus episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo interuallo minime disiungantur, quatinus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi pastores quoque alii, quorum praesentia ualde est utilis, facile debeant conuenire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:23)
Aetolos, Acarnanas, Macedonas, eiusdem linguae homines, leves ad tempus ortae causae diiungunt coniunguntque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 331:1)
Romana classis ad Cenchreas stat urbium Euboeae spolia prae se ferens, consulem legionesque eius, exiguo maris spatio diiunctas, Phocidem ac Locridem pervagantes videmus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 253:3)
idem dies P. Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat, diiunxerant ab exercitu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 382:1)
ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, sed rerum natura, quae potentissima est, disiungit, ut nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, reges serva omnia et subiecta imperio suo esse velint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 637:1)
si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod veterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 487:2)
quibus fusis cum gravis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, qui a laevo cornu brevi spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maximo usui fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 644:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION