라틴어 문장 검색

causa patrocinio non bona maior erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 115)
nempe homo “accipit res ordinarias consuetasve vitae formas sicut ei imponuntur a praestituta bonorum dispensatione et a fructibus seriatim confectis, ac demum sic facit persuasus hoc esse rationabile et iustum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:4)
difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 417:1)
deinde is, qui tali utitur patrocinio, non recedit a forma qualitatis, dicit enim, se culpa vacare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 162:2)
nam ut ventum Alexandriam est, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 107:1)
illae quoque apud C. Caesarem et pro partium hominibus actiones, etiamsi precibus utuntur, adhibent tamen patrocinia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 293:2)
et magis hoc in accusatores concessum est, quibus conviciari aliquando patrocinii fides cogit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 328:3)
fuerunt autem tales nostris etiam temporibus controversiae, atque aliquae in meum quoque patrocinium inciderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 76:4)
quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus, patrocinium hoc voluit, qui controversiam finxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 130:1)
genus ostentationi comparatum et praeter id, quod solam petit voluptatem eamque etiam fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredibilia sectatur, patrocinio quoque aliquo iuvari, quod alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat, nec mutare quaedam modo verba, sed extendere, corripere, convertere, dividere cogatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 29:2)
sed interim fides patrocinii cogit quaedam de universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel publicanorum vel similiter aliorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 87:2)
Itaque Q. Fabio Sangae, cuius patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 41장4)
Alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suspecto malorum patrocinio rem publicam conturbaret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장9)
Falsum ergo est hoc, quod patrocinii loco ponitur, ei qui soleat ebrius fieri, non dari tacitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:2)
" Nullum est vitium sine patrocinio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION