라틴어 문장 검색

Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장20)
et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장39)
et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut nos disperdant: tu scis, quae cogitant in nos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장52)
Et ait Iudas: " Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장58)
Et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장19)
Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: " Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit ",
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장2)
frumenti quod subito potuerunt navibus avexerunt, reliquum flumine atque incendio corruperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 55장8)
egregium patrem, magnum imperatorem, fortem exercitum, quorum tot manus unam mulierculam avexerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장4)
feruntque se Thessalis ortos, qua tempestate Iaso post avectam Medeam genitosque ex ea liberos inanem mox regiam Aeetae vacuosque Colchos repetivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장6)
praefectus alae Batavorum Claudius Labeo, oppidano certamine aemulus Civili, ne interfectus invidiam apud popularis vel, si retineretur, semina discordiae praeberet, in Frisios avehitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장12)
ab eo contracti haruspices monuere ut reliquiae prioris delubri in paludes aveherentur, templum isdem vestigiis sisteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장2)
Plurimi auctores consentiunt orta per Aegyptum tabe quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito Hammonis oraculo remedium petentem purgare regnum et id genus hominum ut invisum deis alias in terras avehere iussum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장1)
aut quidem uetustissima naue impositos quocumque uento in quascumque terras iubebo auehi.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 66장 1:5)
Masintham nobilem iuuenem, cum aduersus Hiempsalem regem tam enixe defendisset, ut Iubae regis filio in altercatione barbam inuaserit, stipendiarium quoque pronuntiatum et abstrahentibus statim eripuit occultauitque apud se diu et mox ex praetura proficiscens in Hispaniam inter officia prosequentium fascesque lictorum lectica sua auexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 71장 1:2)
utque euigilauit, aperto atrio simulacrum aeneum deae cubitali maius iuxta limen inuenit idque gremio suo Tusculum, ubi aestiuare consueuerat, auexit et in parte aedium consecratum menstruis deinceps supplicationibus et peruigilio anniuersario coluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION