라틴어 문장 검색

dispertitur enim per caulas corporis omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:9)
ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis, disperit atque aliam naturam sufficit ex se, sic anima atque animus quamvis [est] integra recens [in] corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur, dum quasi per caulas omnis diduntur in artus particulae quibus haec animi natura creatur, quae nunc in nostro dominatur corpore nata ex illa quae tunc periit partita per artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:10)
Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, et minui luces, cum sumant augmina noctis, aut quia sol idem sub terras atque superne imparibus currens amfractibus aetheris oras partit et in partis non aequas dividit orbem, et quod ab alterutra detraxit parte, reponit eius in adversa tanto plus parte relatus, donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:1)
quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai et fera vis venti per crebra foramina terrae dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:5)
Nec signare solum aut partiri limite campum Fas erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 3:2)
Partiri non potes orbem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:81)
At ipse retro flexus ad pedum turbam Inter catellas anserum exta lambentis Partitur apri glandulas palaestritis Et concubino turturum natis donat;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII7)
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis, Plumea seu laxi partiris pondera follis, Sive levem cursu vincere quaeris Athan - Ne madidos intret penetrabile frigus in artus, Neve gravis subita te premat Iris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX2)
Tunc largas partitus opes a luce recessit Seque mori post hoc credidit ille senem.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIII3)
e contrario quicum partiri curas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 376)
consilium igitur habuerunt, ut partiti turbam, quam alere non poterant, alternis diebus abstinerent a cibis lusibusque vacaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 675)
vina bonus quae deinde cadis onerarat acestes ordo est 'deinde vina partitur, quae Acestes dedit'. 'bonus' autem hic largus vel liberalis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1951)
unde Vergilius si fratrem Pollux alterna morte redemit, qui inmortalitatem suam cum fratre partitus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6014)
sed nunc ordo est 'sed nunc mecum partire laborem':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5091)
'partire' autem ideo, quia illa dixerat 'solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5093)

SEARCH

MENU NAVIGATION